Psychomachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. origo cuius fonte inenarrabili
  2. secreta nullum prodit auctorem sui, 2
  3. Melchisedech, qua stirpe, quis maioribus
  4. ignotus, uni cognitus tantum Deo.
  5. mox et triformis angelorum trinitas
  6. senis revisit hospitis mapalia,
  7. et iam vietam Sarra in alvum fertilis
  8. munus iuventae mater exsanguis stupet,
  9. herede gaudens, et cachinni paenitens.
  10. haec ad figuram praenotata est linea,
  11. quam nostra recto vita resculpat pede:
  12. vigilandum in armis pectorum fidelium,
  13. p.278
  14. omnemque nostri portionem corporis,
  15. quae capta foedae serviat libidini,
  16. domi coactis liberandam viribus;
  17. nos esse large vernularum divites,
  18. si quid trecenti bis novenis additis
  19. possint figura noverimus mystica.
  20. mox ipse Christus, qui sacerdos verus est,
  21. parente inenarrabili atque uno satus, 1