Psychomachia

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. fronde tamen viret incolumi, tum sanguine tinctis
  2. intertexta rosis candentia lilia miscet
  3. nescia marcenti florem submittere collo,
  4. huius forma fuit sceptri gestamen Aaron
  5. floriferum, sicco quod germina cortice trudens
  6. explicuit tenerum spe pubescente decorem
  7. inque novos subito tumuit virga arida fetus.
  8. reddimus aeternas, indulgentissime doctor,
  9. grates, Christe, tibi, meritosque sacramus honores
  10. ore pio; nam cor vitiorum stercore sordet.
  11. tu nos corporei latebrosa pericula operti
  12. luctantisque animae voluisti agnoscere casus.
  13. novimus ancipites nebuloso in pectore sensus
  14. p.342
  15. sudare alternis conflictibus, et variato
  16. pugnarum eventu nunc indole crescere dextra,
  17. nunc inclinatis virtutibus 1 ad iuga vitae
  18. deteriora trahi seseque addicere noxis
  19. turpibus et propriae iacturam ferre salutis.
  20. o quotiens animam, vitiorum peste repulsa,
  21. sensimus incaluisse Deo! quotiens tepefactum