Psychomachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. caeleste ingenium post gaudia candida taetro
  2. cessisse stomacho! fervent bella horrida, fervent
  3. ossibus inclusa, fremit et discordibus armis
  4. non simplex natura hominis; nam viscera limo
  5. effigiata premunt animam, contra ille sereno
  6. editus adflatu nigrantis carcere cordis
  7. aestuat, et sordes arta inter vincla recusat,
  8. spiritibus pugnant variis lux atque tenebrae,
  9. distantesque animat duplex substantia vires,
  10. donec praesidio Christus Deus adsit et omnes
  11. virtutum gemmas conponat sede piata,
  12. atque, ubi peccatum regnaverat, aurea templi
  13. atria constituens texat spectamine morum
  14. ornamenta animae, quibus oblectata decoro
  15. aeternum solio dives Sapientia regnet.