Psychomachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. sardium iuxta adpositum pulcherque topazon.
  2. has inter species smaragdina gramine verno
  3. prata virent volvitque vagos lux herbida fluctus,
  4. te quoque conspicuum structura interserit, ardens
  5. p.340
  6. chrysoprase, et sidus saxis stellantibus addit.
  7. stridebat gravidis funalis machina vinclis
  8. inmensas rapiens alta ad fastigia gemmas,
  9. at domus interior septem subnixa columnis
  10. crystalli algentis vitrea de rupe recisis
  11. construitur, quarum tegit edita calculus albens
  12. in conum caesus capita et sinuamine subter
  13. subductus conchae in speciem, quod mille talentis
  14. margaritum ingens, opibusque et censibus hastae
  15. addictis, animosa Fides mercata pararat.
  16. hoc residet solio pollens Sapientia et omne
  17. consilium regni celsa disponit ab aula,
  18. tutandique hominis leges sub corde retractat.
  19. in manibus dominae sceptrum non arte politum
  20. sed ligno vivum viridi est, quod stirpe recisum,1
  21. quamvis nullus alat terreni caespitis umor,