Psychomachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. ambit et electos vocat in praecordia Sensus;
  2. quaque hominis natura viget, quam corpore toto
  3. quadrua vis animat, trinis ingressibus aram
  4. cordis adit castisque colit sacraria votis;
  5. seu pueros sol primus agat, seu fervor ephebos
  6. incendat nimius, seu consummabilis aevi
  7. perficiat lux plena viros, sive algida Borrae
  8. aetas decrepitam vocet ad pia sacra senectam,
  9. occurrit trinum quadrina ad compita nomen,
  10. quod bene discipulis disponit rex duodenis.
  11. quin etiam totidem gemmarum insignia textis
  12. parietibus distincta micant, animasque colorum
  13. viventes liquido lux evomit alta profundo,
  14. ingens chrysolitus, nativo interlitus auro,
  15. hinc sibi sapphirum sociaverat, inde beryllum,
  16. distantesque nitor medius variabat honores,
  17. hic chalcedon hebes perfunditur ex hyacinthi
  18. lumine vicino; nam forte cyanea propter
  19. stagna lapis cohibens ostro fulgebat aquoso.
  20. sardonicem pingunt amethystina, pingit iaspis