Psychomachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. sed defensa Fides: quin et Concordia sospes,
  2. germanam comitata Fidem, sua vulnera ridet,
  3. haec mea sola salus, nihil hac mihi triste recepta,
  4. unum opus egregio restat post bella labori,
  5. o proceres, regni quod tandem pacifer heres
  6. belligeri, armatae successor inermus et aulae,
  7. instituit Solomon, quoniam genitoris anheli
  8. fumarat calido regum de sanguine dextra.
  9. p.336
  10. sanguine nam terse- templum fundatur et ara
  11. ponitur auratis Christi domus ardua tectis.
  12. tunc Hierusalem templo inlustrata quietum
  13. suscepit iam diva Deum, circumvaga postquam
  14. sedit marmoreis fundata altaribus arca.
  15. surgat et in nostris templum venerabile castris,
  16. omnipotens cuius sanctorum sancta revisat.
  17. nam quid terrigenas ferro pepulisse phalangas
  18. Culparum prodest, hominis si Filius arce
  19. aetheris inlapsus purgati corporis urbem
  20. intret inornatam templi splendentis egenus?
  21. hactenus alternis sudatum est comminus armis: