Psychomachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. munia nunc agitet tacitae toga candida pacis,
  2. atque sacris sedem properet discincta iuventus.’
  3. haec ubi dicta dedit, gradibus regina superbis
  4. desiluit tantique operis Concordia consors
  5. metatura novum iacto fundamine templum.
  6. aurea planitiem spatiis percurrit harundo
  7. dimensis, quadrent ut quattuor undique frontes,
  8. ne commissuris distantibus angulus inpar
  9. argutam mutilet per dissona semetra normam.
  10. Aurorae de parte tribus plaga lucida portis
  11. inlustrata patet, triplex aperitur ad austrum
  12. portarum numerus, tris occidualibus offert
  13. ianua trina fores, totiens aquilonis ad axem
  14. panditur alta domus, nullum illic structile saxum,
  15. sed cava per solidum multoque forata dolatu
  16. gemma relucenti limen conplectitur arcu,
  17. vestibulumque lapis penetrabile concipit unus.
  18. portarum summis inscripta in postibus auro
  19. p.338
  20. nomina apostolici fulgent bis sena senatus.
  21. Spiritus his titulis arcana recondita Mentis