Psychomachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. nunquam laesa dolet, cuncta offensacula donat,
  2. p.334
  3. occasum lucis venia praecurrere gestit,
  4. anxia ne stabilem linquat sol conscius iram.
  5. quisque litare Deo mactatis vult holocaustis,
  6. offerat in primis pacem: nulla hostia Christo
  7. dulcior: hoc solo sancta ad donaria vultum
  8. munere convertens liquido 1 oblectatur odore,
  9. sed tamen et niveis tradit Deus ipse columbis
  10. pinnatum tenera plumarum veste colubrum
  11. rimante ingenio docte internoscere mixtum
  12. innocuis avibus; latet et lupus ore cruento
  13. lacteolam mentitus ovem sub vellere molli,
  14. cruda per agninos exercens funera rictus,
  15. hac sese occultat Photinus et Arrius arte,
  16. inmanes feritate lupi. discrimina produnt
  17. nostra recensque cruor, quamvis de corpore summo,
  18. quid possit furtiva manus.’ gemitum dedit omnis
  19. Virtutum populus casu concussus acerbo,
  20. tum generosa Fides haec subdidit: ‘immo secundis
  21. in rebus cesset gemitus. Concordia laesa est,