Psychomachia

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. confundit variis arcana biformia fibris,
  2. quod sapimus coniungat amor;quod vivimus uno
  3. conspiret studio: nil dissociabile firmum est.
  4. utque homini atque Deo medius intervenit Iesus,
  5. qui sociat mortale Patri, ne carnea distent
  6. Spiritui aeterno sitque ut Deus unus utrumque,
  7. sic, quidquid gerimus mentisque et corporis actu,
  8. spiritus unimodis texat conpagibus unus.
  9. pax plenum virtutis opus, pax summa laborum,
  10. pax belli exacti pretium est pretiumque pericli.
  11. sidera pace vigent, consistunt ferrea pace.
  12. nil placitum sine pace Deo: non munus ad aram
  13. cum cupias offerre probat, si turbida fratrem
  14. mens inpacati sub pectoris oderit antro,
  15. nec, si flammicomis Christi pro nomine martyr
  16. ignibus insilias servans inamabile votum
  17. bile sub obliqua, pretiosam proderit Iesu
  18. inpendisse animam, meriti quia clausula pax est.
  19. non inflata tumet, non invidet aemula fratri,
  20. omnia perpetitur patiens atque omnia credit,