Psychomachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. nulla latet pars Mentis iners, quae corporis ullo
  2. intercepta sinu per conceptacula sese
  3. degeneri languore tegat, tentoria apertis
  4. cuncta patent velis, reserantur carbasa, ne quis
  5. marceat obscuro stertens habitator operto.
  6. auribus intentis expectant contio, quidnam
  7. victores post bella vocet Concordia princeps,
  8. quam velit atque Fides virtutibus addere legem,
  9. erumpit prima in vocem Concordia tali
  10. adloquio: ‘cumulata quidem iam gloria vobis,
  11. o Patris, o Domini fidissima pignera Christi,
  12. contigit: extincta est multo certamine saeva
  13. barbaries, sanctae quae circumsaepserat urbis
  14. indigenas, ferroque viros flammaque premebat.
  15. p.332
  16. publica sed requies privatis rure foroque
  17. constat amicitiis: scissura domestica turbat
  18. rem populi, titubatque foris quod dissidet intus,
  19. ergo cavete, viri, ne sit sententia discors
  20. Sensibus in nostris, ne secta exotica tectis
  21. nascatur conflata odiis, quia fissa voluntas