Psychomachia

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. quod canibus donet, corvis quod edacibus ultro
  2. offerat, inmundis caeno exhalante cloacis
  3. quod trudat, monstris quod mandet habere marinis.
  4. discissum foedis animalibus omne cadaver
  5. dividitur, ruptis Heresis perit horrida membris.
  6. p.330
  7. conpositis igitur rerum morumque secundis
  8. in commune bonis, postquam 1 intra tuta morari
  9. contigit ac statione frui valloque foveri
  10. pacificos Sensus, et in otia solvere curas, 1
  11. exstruitur media castrorum sede tribunal
  12. editiore loco, tumulus quem vertice acuto
  13. excitat in speculam, subiecta unde omnia late
  14. liber inoffenso circum inspicit aere visus,
  15. hunc sincera Fides simul et Concordia, sacro
  16. foedere iuratae Christi sub amore sorores,
  17. conscendunt apicem; mox et sublime tribunal
  18. par sanctum carumque sibi supereminet aequo
  19. iure potestatis, consistunt aggere summo
  20. conspicuae populosque iubent adstare frequentes,
  21. concurrunt alacres castris ex omnibus omnes,