Psychomachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. ferrata de veste cruor, mox et pavor hostem
  2. comminus adstantem prodit; nam pallor in ore
  3. conscius audacis facti dat signa reatus
  4. et deprensa tremunt languens manus et color albens.
  5. circumstat propere strictis mucronibus omnis
  6. Virtutum legio exquirens fervente tumultu
  7. et genus et nomen, patriam sectamque, Deumque
  8. quem colat et missu cuiatis venerit, illa
  9. exsanguis turbante metu: ‘Discordia dicor,
  10. cognomento Heresis; Deus est mihi discolor,’ inquit,
  11. ‘nunc minor, aut maior, modo duplex et modo simplex,
  12. cum placet, aerius et de phantasmate visus,
  13. aut innata anima est quoties volo ludere numen;
  14. praeceptor Belia mihi, domus et plaga mundus.’
  15. non tulit ulterius capti blasphemia monstri
  16. Virtutum regina Fides, sed verba loquentis
  17. inpedit et vocis claudit spiramina pilo,
  18. pollutam rigida transfigens cuspide linguam,
  19. carpitur innumeris feralis bestia dextris;
  20. frustatim sibi quisque rapit quod spargat in auras,