Psychomachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. intulit hoc vulnus pugnatrix subdola victae
  2. partis et incautis victoribus insidiata est.
  3. nam pulsa Culparum acie Discordia nostros
  4. intrarat cuneos sociam mentita figuram.
  5. scissa procul palla structum et serpente flagellum
  6. multiplici media camporum in strage iacebant.
  7. ipsa redimitos olea frondente capillos
  8. ostentans festis respondet laeta choreis.
  9. sed sicam sub veste tegit, te, maxima virtus,
  10. te solam tanto e numero, Concordia, tristi
  11. fraude petens, sed non vitalia rumpere sacri
  12. corporis est licitum, summo tenus extima tactu
  13. laesa cutis tenuem signavit sanguine rivum.
  14. exclamat virtus subito turbata: ‘quid hoc est?
  15. quae manus hic inimica latet, quae prospera nostra
  16. vulnerat et ferrum tanta inter gaudia vibrat?
  17. quid iuvat indomitos bello sedasse Furores
  18. et sanctum vitiis pereuntibus omne receptum,
  19. p.328
  20. si virtus sub pace cadit?’ trepida agmina maestos
  21. convertere oculos: stillabat vulneris index