Psychomachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. fluctibus incisis et subsistente procella
  2. crescere suspensosque globos potuisse teneri,
  3. sic expugnata vitiorum gente resultant
  4. mystica dulcimodis virtutum carmina psalmis,
  5. ventum erat ad fauces portae castrensis, ubi artum
  6. liminis introitum bifori dant cardine claustra.
  7. nascitur hic inopina Mali lacrimabilis astu
  8. tempestas, placidae turbatrix invida Pacis,
  9. p.326
  10. quae tantum subita vexaret clade triumphum.
  11. inter confertos cuneos Concordia forte
  12. dum stipata pedem iam tutis moenibus infert,
  13. excipit occultum vitii latitantis ab ictu
  14. mucronem laevo in latere, squalentia quamvis
  15. texta catenato ferri subtegmine corpus
  16. ambirent sutis et acumen vulneris hamis
  17. respuerent, rigidis nec fila tenacia nodis
  18. inpactum sinerent penetrare in viscera telum.
  19. rara tamen chalybem tenui transmittere puncto
  20. commissura dedit, qua sese extrema politae
  21. squama ligat tunicae sinus et sibi conserit oras.