Psychomachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. adridere hilares pulso certamine turmae,
  2. et Christum gaudere suis victoribus arce
  3. aetheris ac patrium famulis aperire profundum,
  4. dat signum felix Concordia reddere castris
  5. victrices aquilas atque in tentoria cogi.
  6. numquam tanta fuit species nec par decus ulli
  7. militiae, cum dispositis bifida agmina longe
  8. duceret ordinibus peditum psallente caterva,
  9. ast alia de parte equitum resonantibus hymnis,
  10. non aliter cecinit respectans victor hiantem
  11. Istrahel rabiem ponti post terga minacis,
  12. cum iam progrediens calcaret litora sicco
  13. ulteriora pede, stridensque per extima calcis
  14. mons rueret pendentis aquae nigrosque relapso
  15. gurgite Nilicolas fundo deprenderet imo,
  16. ac refluente sinu iam redderet unda natatum
  17. piscibus et nudas praeceps operiret harenas.
  18. pulsavit resono modulantia tympana plectro
  19. turba Dei celebrans mirum ac memorabile saeclis
  20. omnipotentis opus, liquidas inter freta ripas