Psychomachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. indubitata fides Dominum curare potentem
  2. ne pereant, tu, cura Dei, facies quoque Christi,
  3. addubitas ne te tuus umquam deserat auctor?
  4. ne trepidate, homines; vitae dator et dator escae est.
  5. quaerite luciferum caelesti dogmate pastum,
  6. qui spem multiplicans alat invitiabilis aevi,
  7. corporis inmemores: memor est qui condidit illud
  8. subpeditare cibos atque indiga membra fovere.’
  9. his dictis curae emotae, Metus et Labor et Vis
  10. et Scelus et placitae fidei Fraus infitiatrix
  11. depulsae vertere solum. Pax inde fugatis
  12. hostibus alma abigit bellum, discingitur omnis
  13. terror et avulsis exfibulat ilia zonis,
  14. vestis ad usque pedes descendens defluit imos,
  15. temperat et rapidum privata modestia gressum.
  16. cornicinum curva aera silent, placabilis inplet
  17. vaginam gladius, sedato et pulvere campi
  18. suda redit facies liquidae sine nube diei,
  19. purpuream videas caeli clarescere lucem.
  20. p.324
  21. agmina casta super vultum sensere Tonantis