Psychomachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. exesa et virides obducta aerugine nummos
  2. dispergit servata diu victrix et egenis
  3. dissipat ac tenues captivo munere donat,
  4. tunc circumfusam vultu exultante coronam
  5. respiciens alacris media inter milia clamat:
  6. ‘solvite procinctum, iusti, et discedite ab armis!
  7. causa mali tanti iacet interfecta; lucrandi
  8. ingluvie pereunte licet requiescere sanctis.
  9. summa quies nil velle super quam postulet usus
  10. debitus, ut simplex alimonia, vestis et una
  11. p.322
  12. infirmos tegat ac recreet mediocriter artus
  13. expletumque modum naturae non trahat extra,
  14. ingressurus iter peram ne tollito, neve
  15. de tunicae alterius gestamine providus ito,
  16. nec te sollicitet res crastina, ne cibus alvo
  17. defuerit: redeunt escae cum sole diurnae.
  18. nonne vides ut nulla avium cras cogitet ac se
  19. pascendam, praestante Deo, non anxia credat?
  20. confidunt volucres victum non defore viles,
  21. passeribusque subest modico venalibus asse