Psychomachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. maesta ruinarum spolia insatiabilis haurit.
  2. non illum generosa tribus, non plebis avitae
  3. iuvit Iuda parens, Christo quandoque propinquo
  4. nobilis et tali felix patriarcha nepote.
  5. quis placet exemplum generis, placeat quoque forma
  6. exitii: sit poena eadem, quibus et genus unum est.
  7. quid moror aut Iudae populares aut populares
  8. sacricolae summi (summus nam fertur Aaron)
  9. fallere fraude aliqua Martis congressibus inpar?
  10. nil refert armis contingat palma dolisve.’
  11. dixerat et torvam faciem furialiaque arma
  12. exuit inque habitum sese transformat honestum;
  13. fit virtus specie vultuque et veste severa
  14. quam memorant Frugi, parce cui vivere cordi est
  15. et servare suum; tamquam nil raptet avare,
  16. p.318
  17. artis adumbratae meruit ceu sedula laudem,
  18. huius se specie mendax Bellona coaptat,
  19. non ut avara lues, sed virtus parca putetur;
  20. nec non et tenero pietatis tegmine crines
  21. obtegit anguinos, ut candida palla latentem