Psychomachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. gurgitibus, nobis ditissima Tartara debent
  2. quos retinent populos, quod volvunt saecula nostrum est,
  3. quod miscet mundus, vesana negotia, nostrum,
  4. qui fit praevalidas quod pollens gloria vires
  5. deserit et cassos ludit fortuna lacertos?
  6. sordet Christicolis rutilantis fulva monetae
  7. effigies, sordent argenti emblemata, et omnis
  8. thensaurus nigrante oculis vilescit honore,
  9. quid sibi docta volunt fastidia? nonne triumphum
  10. p.316
  11. egimus e Scarioth, magnus qui discipulorum
  12. et conviva Dei, dum fallit foedere mensae
  13. haudquaquam ignarum dextramque parabside iungit,
  14. incidit in nostrum flammante cupidine telum,
  15. infamem mercatus agrum de sanguine amici
  16. numinis, obliso luiturus iugera collo?
  17. viderat et Iericho propria inter funera quantum
  18. posset nostra manus, cum victor concidit Achar.
  19. caedibus insignis murali et strage superbus
  20. subcubuit capto victis ex hostibus auro,
  21. dum vetitis insigne legens anathema favillis