Psychomachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. dissimulet rabiem, diroque obtenta furori,
  2. quod rapere et clepere est avideque abscondere parta,
  3. natorum curam dulci sub nomine iactet.
  4. talibus inludens male credula corda virorum
  5. fallit imaginibus, monstrumque ferale sequuntur
  6. dum credunt virtutis opus; capit inpia Erinys
  7. consensu faciles manicisque tenacibus artat.
  8. attonitis ducibus perturbatisque maniplis
  9. nutabat virtutum acies errore biformis
  10. portenti, ignorans quid amicum credat in illo
  11. quidve hostile notet: letum versatile et anceps
  12. lubricat incertos dubia sub imagine visus,
  13. cum subito in medium frendens Operatio campum
  14. prosilit auxilio sociis, pugnamque capessit
  15. militiae postrema gradu, sed sola duello
  16. inpositura manum, ne quid iam triste supersit.
  17. omne onus ex umeris reiecerat, omnibus ibat
  18. nudata induviis multo et se fasce levarat,
  19. olim divitiis gravibusque oppressa talentis,
  20. libera nunc miserando inopum, quos larga benigne