Psychomachia

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. et fors innocuo tinxisset sanguine ferrum,
  2. p.314
  3. ni Ratio armipotens, gentis Levitidis una
  4. semper fida comes, clipeum obiectasset et atrae
  5. hostis ab incursu claros texisset alumnos.
  6. stant tuti Rationis ope, stant turbine ab omni
  7. inmunes fortesque animi; vix in cute summa
  8. praestringens paucos tenui de vulnere laedit
  9. cuspis Avaritae. stupuit luis inproba castis
  10. heroum iugulis longe sua tela repelli;
  11. ingemit et dictis ardens furialibus infit:
  12. ‘vincimur, heu, segnes nec nostra potentia perfert
  13. vim solitam, languet violentia saeva nocendi,
  14. suevcrat invictis quae viribus omnia ubique
  15. rumpere corda hominum; nec enim tam ferrea quemquam
  16. duravit natura virum, cuius rigor aera
  17. sperneret aut nostro foret inpenetrabilis auro.
  18. ingenium omne neci dedimus; tenera, aspera, dura,
  19. docta, indocta simul, bruta et sapientia, nec non
  20. casta, incesta meae patuerunt pectora dextrae,
  21. sola igitur rapui quidquid Styx abdit avaris