Psychomachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. orbis Avaritia, sternens centena virorum
  2. millia vulneribus variis: hunc lumine adempto
  3. effossisque oculis velut in caligine noctis
  4. caecum errare sinit perque offensacula multa
  5. ire, nec oppositum baculo temptare periclum.
  6. porro alium capit intuitu fallitque videntem,
  7. insigne ostentans aliquid, quod dum petit ille,
  8. excipitur telo incautus cordisque sub ipso
  9. saucius occulto ferrum suspirat adactum.
  10. multos praecipitata in aperta incendia cogit
  11. nec patitur vitare focos, quibus aestuat aurum,
  12. quod petit arsurus pariter speculator 1 avarus.
  13. omne hominum rapit illa genus, mortalia cuncta
  14. occupat interitu, neque est violentius ullum
  15. terrarum vitium, quod tantis cladibus aevum
  16. mundani involvat populi damnetque gehennae.
  17. quin ipsos temptare manu, si credere dignum est,
  18. ausa sacerdotes Domini, qui proelia forte
  19. ductores primam ante aciem pro laude gerebant
  20. virtutum, magnoque inplebant classica flatu.