Psychomachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. unguentum regale datum est et chrisma perenne,
  2. ut tener incessus vestigia syrmate verrat
  3. sericaque infractis fluitent ut pallia membris,
  4. post inmortalem tunicam quam pollice docto
  5. texuit alma Fides, dans inpenetrabile tegmen
  6. pectoribus lotis, dederat quibus ipsa renasci,
  7. inde ad nocturnas epulas, ubi cantharus ingens
  8. despuit effusi spumantia damna Falerni
  9. in mensam cyathis stillantibus, uda ubi multo
  10. fulcra mero veterique toreumata rore rigantur?
  11. excidit ergo animis eremi sitis, excidit ille
  12. fons patribus de rupe datus, quem mystica virga
  13. elicuit scissi salientem vertice saxi?
  14. angelicusne cibus prima in tentoria vestris
  15. fluxit avis, quem nunc sero felicior aevo
  16. vespertinus edit populus de corpore Christi?
  17. his vos inbutos dapibus iam crapula turpis
  18. Luxuriae ad madidum rapit inportuna lupanar,
  19. quosque viros non Ira fremens, non idola bello
  20. cedere conpulerant, saltatrix ebria flexit!