Psychomachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. state, precor, vestri memores, memores quoque Christi.
  2. quae sit vestra tribus, quae gloria, quis Deus et rex,
  3. quis Dominus meminisse decet, vos nobile Iudae
  4. germen ad usque Dei genetricem, qua Deus ipse
  5. p.306
  6. esset homo, procerum venistis sanguine longo.
  7. excitet egregias mentes celeberrima David
  8. gloria continuis bellorum exercita curis,
  9. excitet et Samuel, spolium qui divite ab hoste
  10. adtrectare vetat nec victum vivere regem
  11. incircumcisum patitur, ne praeda superstes
  12. victorem placidum recidiva in proelia poscat,
  13. parcere iam capto crimen putat ille tyranno,
  14. at vobis contra vinci et succumbere votum est.
  15. paeniteat, per si qua movet reverentia summi
  16. numinis, hoc tam dulce malum voluisse nefanda
  17. proditione sequi; si paenitet, haud nocet error,
  18. paenituit Ionatham ieiunia sobria dulci
  19. conviolasse favo sceptri mellisque sapore
  20. heu male gustato, regni dum blanda voluptas
  21. oblectat iuvenem iurataque sacra resolvit.