Psychomachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. sponte sua versis transibat perfida signis
  2. Luxuriae servire volens dominaeque fluentis
  3. iura pati et laxa ganearum lege teneri.
  4. ingemuit tam triste nefas fortissima virtus
  5. Sobrietas, dextro socios decedere cornu
  6. invictamque manum quondam sine caede perire.
  7. vexillum sublime crucis, quod in agmine primo
  8. dux bona praetulerat, defixa cuspide sistit,
  9. instauratque levem dictis mordacibus alam
  10. exstimulans animos nunc probris, nunc prece mixta:
  11. ‘quis furor insanas agitat caligine mentes?
  12. quo ruitis? cui colla datis? quae vincula tandem,
  13. pro pudor, armigeris amor est perferre lacertis,
  14. lilia luteolis interlucentia sertis
  15. et ferrugineo vernantes flore coronas?
  16. his placet adsuetas bello iam tradere palmas
  17. nexibus, his rigidas nodis innectier ulnas,
  18. p.304
  19. ut mitra caesariem cohibens aurata virilem
  20. conbibat infusum croceo religamine nardum,
  21. post inscripta oleo frontis signacula, per quae