Psychomachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. non tamen illa pedes, sed curru invecta venusto
  2. saucia mirantum capiebat corda virorum,
  3. o nova pugnandi species! non ales harundo
  4. nervum pulsa fugit, nec stridula lancea torto
  5. emicat amento, frameam nec dextra minatur;
  6. sed violas lasciva iacit foliisque rosarum
  7. dimicat et calathos inimica per agmina fundit,
  8. inde eblanditis Virtutibus halitus inlex
  9. p.302
  10. inspirat tenerum labefacta per ossa venenum,
  11. et male dulcis odor domat ora et pectora et arma
  12. ferratosque toros obliso robore mulcet.
  13. deiciunt animos ceu victi et spicula ponunt,
  14. turpiter, heu, dextris languentibus obstupefacti
  15. dum currum varia gemmarum luce micantem
  16. mirantur, dum bratteolis crepitantia lora
  17. et solido ex auro pretiosi ponderis axem
  18. defixis inhiant obtutibus et radiorum
  19. argento albentem seriem, quam summa rotarum
  20. flexura electri pallentis continet orbe.
  21. et iam cuncta acies in deditionis amorem