Psychomachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. planitiem scrobibus vitiaverat insidiosis
  2. hostili de parte latens, ut fossa ruentes
  3. exciperet cuneos atque agmina mersa voraret;
  4. ac ne fallacem puteum deprendere posset
  5. cauta acies, virgis adopertas texerat oras,
  6. et superinposito simularat caespite campum,
  7. at regina humilis, quamvis ignara, manebat
  8. ulteriore loco nec adhuc ad Fraudis opertum
  9. venerat aut foveae calcarat furta malignae.
  10. hunc eques illa dolum, dum fertur praepete cursu,
  11. incidit, et caecum subito patefecit hiatum.
  12. p.298
  13. prona ruentis equi cervice involvitur, ac sub
  14. pectoris inpressu fracta inter crura rotatur.
  15. at virtus placidi moderaminis, ut levitatem
  16. prospicit obtritam monstri sub morte iacentis,
  17. intendit gressum mediocriter, os quoque parce
  18. erigit et comi moderatur gaudia vultu,
  19. cunctanti Spes fida comes succurrit et offert
  20. ultorem gladium laudisque inspirat amorem,
  21. illa cruentatam correptis crinibus, hostem