Psychomachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. contra stare aciem ferroque lacessere nugas,
  2. et cum virgineis dextram conferre choreis,
  3. Iustitia est ubi semper egens et pauper Honestas,
  4. arida Sobrietas, albo Ieiunia vultu,
  5. sanguine vix tenui Pudor interfusus, aperta
  6. Simplicitas et ad omne patens sine tegmine vulnus,
  7. et prostrata in humum nec libera iudice sese
  8. Mens Humilis, quam degenerem trepidatio prodit!
  9. faxo ego, sub pedibus stipularum more teratur
  10. invalida ista manus; neque enim perfringere duris
  11. dignamur gladiis, algenti et sanguine ferrum
  12. inbuere fragili que viros foedare triumpho.’
  13. talia vociferans rapidum calcaribus urget
  14. cornipedem laxisque volat temeraria frenis,
  15. hostem humilem cupiens inpulsu umbonis equini
  16. sternere deiectamque supercalcare ruinam,
  17. sed cadit in foveam praeceps, quam callida forte
  18. Fraus interciso subfoderat aequore furtim,
  19. Fraus detestandis vitiorum e pestibus una,
  20. fallendi versuta opifex, quae praescia belli