Psychomachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. protrahit et faciem laeva revocante supinat,
  2. tunc caput orantis flexa cervice resectum
  3. eripit ac madido suspendit colla capillo.
  4. extinctum vitium sancto Spes increpat ore:
  5. ‘Desine grande loqui; frangit Deus omne superbum,
  6. magna cadunt, inflata crepant, tumefacta premuntur.
  7. disce supercilium deponere, disce cavere
  8. ante pedes foveam, quisquis sublime minaris.
  9. pervulgata viget nostri sententia Christi
  10. scandere celsa humiles et ad ima redire feroces.
  11. vidimus horrendum membris animisque Goliam
  12. invalida cecidisse manu: puerilis in illum
  13. dextera fundali torsit stridore lapillum
  14. traiectamque cavo penetravit vulnere frontem.
  15. ille minax, rigidus, iactans, truculentus, amarus,
  16. dum tumet indomitum, dum formidabile fervet,
  17. dum sese ostentat, clipeo dum territat auras,
  18. expertus pueri quid possint ludicra parvi
  19. subcubuit teneris bellator turbidus annis.
  20. me tunc ille puer virtutis pube secutus