Psychomachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. Spem sibi collegam coniunxerat, edita cuius
  2. et suspensa ab humo est opulentia divite regno,
  3. ergo Humilem postquam male sana Superbia Mentem
  4. vilibus instructam nullo ostentamine telis
  5. aspicit, in vocem dictis se effundit amaris:
  6. ‘non pudet, o miseri, plebeio milite claros
  7. adtemptare duces ferroque lacessere gentem
  8. insignem titulis, veteres cui bellica virtus
  9. divitias peperit, laetos et gramine colles
  10. imperio calcare dedit? nunc advena nudus
  11. nititur antiquos, si fas est, pellere reges!
  12. en qui nostra suis in praedam cedere dextris
  13. p.294
  14. sceptra volunt! en qui nostras sulcare novales
  15. arvaque capta manu popularier hospite aratro r;
  16. contendunt, duros et pellere Marte colonos!
  17. nempe, o ridiculum vulgus, natalibus horis
  18. totum hominem et calidos a matre amplectimur artus,
  19. vimque potestatum per membra recentis alumni
  20. spargimus, et rudibus dominamur in ossibus omnes.
  21. quis locus in nostra tunc vobis sede dabatur,