Psychomachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. congenitis cum regna simul dicionibus aequo
  2. robore crescebant? nati nam luce sub una
  3. et domus et domini paribus adolevimus annis,
  4. ex quo plasma novum de consaepto paradisi
  5. limite progrediens amplum transfugit in orbem,
  6. pellitosque habitus sumpsit venerabilis Adam,
  7. nudus adhuc, ni nostra foret praecepta secutus.
  8. quisnam iste ignotis hostis nunc surgit ab oris
  9. inportunus, iners, infelix, degener, amens,
  10. qui sibi tam serum ius vindicat, hactenus exul?
  11. nimirum vacuae credentur frivola famae,
  12. quae miseros optare iubet quandoque futuri
  13. spem fortasse boni, lenta ut solacia mollem
  14. desidiam pigro rerum meditamine palpent.
  15. quidni illos spes palpet iners, quos pulvere in isto
  16. tirones Bellona truci non excitat aere,
  17. inbellesque animos virtus tepefacta resolvit?
  18. anne Pudicitiae gelidum iecur utile bello est?
  19. an tenerum Pietatis opus sudatur in armis?
  20. quam pudet, o Mavors et virtus conscia, talem