Psychomachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. quo se fulta iubis iactantius illa ferinis
  2. p.292
  3. inferret tumido despectans agmina fastu.
  4. turritum fortis caput adcumularat in altum
  5. crinibus, extructos augeret ut addita cirros
  6. congeries celsumque apicem frons ardua ferret.
  7. carbasea ex umeris summo collecta coibat
  8. palla sinu teretem nectens a pectore nodum,
  9. a cervice fluens tenui velamine limbus
  10. concipit infestas textis turgentibus auras,
  11. nec minus instabili sonipes feritate superbit,
  12. inpatiens madidis frenarier ora lupatis.
  13. huc illuc frendens obvertit terga, negata
  14. libertate fugae, pressisque tumescit habenis.
  15. hoc sese ostentans habitu ventosa virago
  16. inter utramque aciem supereminet et phaleratum
  17. circumflectit equum, vultuque et voce minatur
  18. adversum spectans cuneum, quem milite raro
  19. et paupertinis ad bella coegerat armis
  20. Mens Humilis, regina quidem, sed egens alieni
  21. auxilii proprio nec sat confisa paratu,