Psychomachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. interimit moriturque suis Ira ignea telis.’
  2. haec effata secat medias inpune cohortes
  3. egregio comitata viro; nam proximus Iob
  4. haeserat invictae dura inter bella magistrae,
  5. fronte severus adhuc et multo funere anhelus,
  6. sed iam clausa truci subridens ulcera vultu,
  7. perque cicatricum numerum sudata recensens
  8. millia pugnarum, sua praemia, dedecus hostis,
  9. illum diva dubet tandem requiescere ab omni
  10. armorum strepitu, captis et perdita quaeque
  11. multiplicare opibus, nec iam peritura referre,
  12. ipsa globos legionum et concurrentia rumpit
  13. agmina, vulniferos gradiens intacta per imbres,
  14. omnibus una comes virtutibus adsociatur,
  15. auxiliumque suum fortis Patientia miscet.
  16. nulla anceps luctamen init virtute sine ista
  17. Virtus, nam vidua est quam non Patientia firmat.
  18. forte per effusas inflata Superbia turmas
  19. effreni volitabat equo, quem pelle leonis
  20. texerat et validos villis oneraverat armos,