Psychomachia

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. tinnitum percussa refert aciemque retundit
  2. dura resultantem, frangit quoque vena rebellis
  3. inlisum chalybem, dum 1 cedere)nescia cassos
  4. excipit adsultus ferienti et tuta resistit.
  5. Ira, ubi truncati mucronis fragmina vidit
  6. et procul in partes ensem crepuisse minutas,
  7. iam capulum retinente manu sine pondere ferri,
  8. mentis inops ebur infelix decorisque pudendi
  9. erfida signa abicit monumentaque tristia longe
  10. spernit, et ad proprium succenditur effera letum.
  11. missile de multis, quae frustra sparserat, unum
  12. pulvere de campi perversos sumit in usus:
  13. rasile figit humi lignum ac se cuspide versa
  14. p.290
  15. perfodit et calido pulmonem vulnere transit,
  16. quam super adsistens Patientia vicimus, inquit,
  17. ‘exultans vitium solita virtute, sine ullo
  18. sanguinis ac vitae discrimine; lex habet istud
  19. nostra genus belli, furias omnemque malorum
  20. militiam et rabidas tolerando extinguere vires,
  21. ipsa sibi est hostis vesania seque furendo