Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. summo pontis ab ardui
  2. sanctae plebis episcopus
  3. in praeceps fluvio datur
  4. suspensum laqueo gerens
  5. ingentis lapidem molae.
  6. deiectum placidissimo
  7. amnis vertice suscipit
  8. nec mergi patitur sibi,
  9. miris vasta natatibus
  10. p.216
  11. saxi pondera sustinens.
  12. spectant eminus e solo
  13. doctorem pavidi greges;
  14. nam Christi populus frequens
  15. riparum sinuamina
  16. stipato agmine saepserat.
  17. sed Quirinus, ut eminens
  18. os circumtulit, heu, suos
  19. exemplo trepidos videt,
  20. nil ipse proprii memor
  21. inter stagna periculi.