Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. confirmat pia pectora,
  2. verbis mitificis rogans
  3. ne quem talia terreant,
  4. neu constans titubet fides
  5. aut poenam putet emori.
  6. dicentem Agitantibus
  7. amnis terga vehunt vadis,
  8. nec substrata profunditas
  9. saxoque et laqueo et viro
  10. audet sponte dehiscere.
  11. sensit martyr episcopus
  12. iam partam sibi praeripi
  13. palmam mortis et exitus,
  14. ascensumque negarier
  15. aeterni ad solium Patris.
  16. Iesu cunctipotens, ait,
  17. ‘haudquaquam tibi gloria
  18. haec est insolita aut nova,
  19. calcare fremitum maris
  20. prona et flumina sistere.