Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. Insignem meriti virum
  2. Quirinum, placitum Deo,
  3. urbis moenia Sisciae
  4. concessum sibi martyrem
  5. conplexu patrio fovent.
  6. hic sub Galerio duce,
  7. qui tunc Illyricos sinus
  8. urgebat dicionibus,
  9. fertur catholicam fidem
  10. inlustrasse per exitum.
  11. non illum gladii rigor,
  12. non incendia, non ferae
  13. crudeli interitu necant,
  14. sed lymphis fluvialibus
  15. gurges, dum rapit, abluit.
  16. nil refert vitreo aequore
  17. an de flumine sanguinis
  18. tinguat passio martyrem;
  19. aeque gloria provenit
  20. fluctu quolibet uvida.