Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. tardis gressibus inruant in ignem.
  2. cur lamenta rigant genas madentes?
  3. cur vestri memor ut fiam rogatis?
  4. cunctis pro populis rogabo Christum.’
  5. vix haec ediderat, relaxat ipse
  6. indumenta pedum, velut Moyses
  7. quondam fecerat ad rubum propinquans.
  8. non calcare sacram cremationem
  9. aut adstare Deo prius licebat
  10. quam vestigia pura Agerentur.
  11. stabat calce mera: resultat ecce
  12. caelo spiritus et serit loquellam,
  13. quae cunctos tremefecit audientes:
  14. ‘non est, credite, poena quam videtis,
  15. quae puncto tenui citata transit,
  16. nec vitam rapit illa, sed reformat.
  17. felices animae, quibus per ignem
  18. celsa scandere contigit Tonantis,
  19. quas olim fugiet perennis ignis.’
  20. haec inter rapidis focos crepantes