Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. intrant interea locum rotunda
  2. conclusum cavea, madens ferarum
  3. multo sanguine quem furor frequentat,
  4. cum spectacula perstrepunt cruenta
  5. ac vilis gladiator ense duro
  6. percussus cadit et fremit voluptas.
  7. hic flammante pyra niger minister
  8. p.208
  9. ardens supplicium parare iussus
  10. construxit facibus rogum supremis,
  11. qui, dum corpora concremanda 1 solvit,
  12. ferventes animas amore lucis
  13. fracto carceris expediret antro.
  14. certant officiis pii sodales:
  15. plantis calciamenta dissolutis
  16. pronus detrahere studebat unus,
  17. sed sanctus vetat ora Fructuosus
  18. inclinata premi: facessite, inquit,
  19. ‘nec nostram gravet obsequella mortem.
  20. atquin ipse meos pedes resolvam,
  21. ne vestigia praepedita vinclis