Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. intrant passibus et minantur ipsis
  2. p.210
  3. flammarum trepidantibus caminis.
  4. nexus denique, qui manus retrorsus
  5. in tergum revocaverant revinctas,
  6. intacta cute decidunt adusti.
  7. non ausa est cohibere poena palmas
  8. in morem crucis ad Patrem levandas;
  9. solvit bracchia, quae Deum precentur.
  10. priscorum specimen trium putares,
  11. quos olim Babylonicum per ignem
  12. cantantes stupuit tremens tyrannus.
  13. illis sed pia flamma tunc pepercit
  14. nondum tempore passionis apto,
  15. nec mortis decus inchoante Christo.
  16. hos cum defugeret vaporus ardor,
  17. orant ut celer ignis advolaret
  18. et finem daret anxiis periclis.
  19. exorata suos obire tandem
  20. maiestas famulos iubet caducis
  21. missos corporibus sibique reddi.