Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. iussum est Caesaris ore Gallieni,
  2. quod princeps colit, ut colamus omnes.’
  3. haec fanti placidus refert sacerdos:
  4. ‘aeternum colo principem dierum,
  5. factorem dominumque Gallieni,
  6. et Christum Patre prosatum perenni,
  7. cuius sum famulus gregisque pastor.’
  8. subridens ait ille: iam fuisti.
  9. nec differt furor aut refrenat iram,
  10. saevis destinat ignibus cremandos.
  11. exultant prohibentque flere vulgum.
  12. quosdam de populo videt sacerdos
  13. libandum sibi poculum offerentes:
  14. ieiunamus, ait; ‘recuso potum:
  15. nondum nona diem resignat hora;
  16. numquam eonviolabo ius dicatum,
  17. nec mors ipsa meum sacrum resolvet.
  18. sic Christus sitiens crucis sub hora
  19. oblatum sibi poculum recusans
  20. nec libare volens sitim peregit.’