Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. incenditque fidem calore Christi.
  2. ‘mecum state, viri. vocat cruentus
  3. ad poenam coluber Dei ministros;
  4. ne mors terreat; est parata palma.
  5. carcer Christicolis gradus coronae est,
  6. carcer provehit ad superna caeli,
  7. carcer conciliat Deum beatis.’
  8. his dictis adeunt specum reorum,
  9. exercent ibi mysticum lavacrum,
  10. et purgamen aquae stupent tenebrae.
  11. sex hic continuis latent diebus,
  12. tandem stant trucis ad tribunal hostis:
  13. fratres tergeminos tremunt catastae.
  14. iudex Aemilianus inminebat
  15. atrox, turbidus, insolens, profanus;
  16. aras daemonicas coli iubebat.
  17. tu, qui doctor, ait, ‘seris novellum
  18. p.206
  19. commenti genus, ut leves puellae
  20. lucos destituant, Iovem relinquant,
  21. damnes, si sapias, anile dogma.