Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. Felix Tarraco, Fructuose, vestris
  2. attollit caput ignibus coruscum
  3. Levitis geminis procul relucens.
  4. p.204
  5. Hispanos Deus aspicit benignus,
  6. arcem quandoquidem potens Hiberam
  7. trino martyre Trinitas coronat.
  8. ardens Augurius capessit aethram,
  9. nec non Eulogius simul supernum 1
  10. Christi lucidus ad sedile tendit.
  11. dux et praevius et magister illis
  12. ad tantum decus ex episcopali
  13. clarus nomine Fructuosus ibat,
  14. accitus quia praesidis repente
  15. iussu venerat ad forum sacerdos
  16. Levitis comitantibus duobus.
  17. inde ad carceream viros catenam
  18. pastus sanguine carnifex trahebat;
  19. gaudet currere Fructuosus ultro.
  20. ac, ne quis socios timor feriret,
  21. praeceptor vehemens eundo firmat