Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. vidit praesidis ex domo satelles
  2. caelum martyribus patere apertum
  3. insignesque viros per astra ferri.
  4. quin et filiolae monens erili
  5. ostendit sceleris notam paterni,
  6. caelo vivere quos forum peremit.
  7. haec tum virginitas palam videre
  8. per sudum meruit parente caeco,
  9. ut crimen domini domus timeret.
  10. tum de corporibus sacris favillae
  11. et perfusa mero leguntur ossa,
  12. p.212
  13. quae raptim sibi quisque vindicabat.
  14. fratrum tantus amor domum referre
  15. sanctorum cinerum dicata dona
  16. aut gestare sinu fidele pignus.
  17. sed ne reliquias resuscitandas
  18. et mox cum domino simul futuras
  19. discretis loca dividant sepulcris,
  20. cernuntur niveis stolis amicti,
  21. mandant restitui cavoque claudi