Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. qui vos latenter incitos
  2. in omne conpellunt nefas,
  3. vastare iustos caedibus,
  4. plebem piorum carpere.
  5. [*](85)
  6. norunt et ipsi ac sentiunt
  7. pollere Christum et vivere,
  8. eiusque iam iamque adfore
  9. regnum tremendum perfidis.
  10. clamant fatentes denique
  11. pulsi ex latebris viscerum 2
  12. virtute Christi et nomine,
  13. divique et idem daemones.’
  14. his intonantem martyrem
  15. iudex profanus non tulit.
  16. conclamat: ‘os obtrudite,
  17. ne plura iactet inprobus.
  18. vocem loquentis claudite
  19. raptimque lictores date,
  20. illos reorum Plutones
  21. pastos resectis carnibus.3