Liber Peristephanon

Prudentius

Prudentius, Volume 2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1953 (printing).

  1. tormenta, carcer, ungulae
  2. stridensque flammis lammina,
  3. atque ipsa poenarum ultima
  4. mors Christianis ludus est.
  5. o vestra inanis vanitas
  6. scitumque brutum Caesaris!
  7. condigna vestris sensibus
  8. coli iubetis numina
  9. excisa fabrili manu,
  10. cavis recocta et follibus,
  11. quae voce, quae gressu carent
  12. inmota, caeca, elinguia.
  13. his sumptuosa splendido
  14. delubra crescunt marmore,
  15. his colla mugientium
  16. percussa taurorum cadunt.
  17. p.174
  18. at sunt 1 et illic spiritus,
  19. sunt, sed magistri criminum
  20. vestrae et salutis aucupes,
  21. vagi, inpotentes, sordidi,