Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. iam faxo ius praetorium
  2. conviciator sentiat,
  3. inpune ne nostris sibi
  4. dis destruendis luserit.
  5. tibi ergo soli, contumax,
  6. Tarpeia calcentur sacra?
  7. tu porro solus obteras
  8. Romam, senatum, Caesarem?
  9. vinctum retortis bracchiis
  10. sursum ac deorsum cxtendite,
  11. p.176
  12. conpago donec ossuum
  13. divulsa membratim crepet.
  14. posthinc hiulcis ictibus
  15. nudate costarum abdita,
  16. ut per latebras 1 vulnerum
  17. iecur retectum palpitet.’
  18. ridebat haec miles Dei
  19. manus cruentas increpans
  20. quod fixa non profundius
  21. intraret artus ungula.