Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. sic corpus, ast ipsum Dei
  2. sedes receptum continet
  3. cum Maccabeis fratribus
  4. sectoque Esaiae proximum,
  5. simplex sed illis contigit
  6. corona poenarum, quibus
  7. finem malorum praestitit
  8. mortis supremus exitus.
  9. quid tale sector ausus est?
  10. truncata numquid corporis
  11. segmenta post serram feris
  12. obiecit aut undis dedit?
  13. num Maccabei martyris
  14. linguam tyrannus erutam
  15. raptamve pellem verticis
  16. avibus cruentis obtulit?
  17. tu solus, o bis inclyte,
  18. solus bravii duplicis
  19. palmam tulisti, tu duas
  20. simul parasti laureas.