Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. prius relatos denique
  2. humus quieta suscipit,
  3. quam pulsa summis nisibus
  4. carina portum tangeret.
  5. felix amoeni litoris
  6. secessus ille, qui sacra
  7. fovens harenis viscera
  8. vicem sepulcri praebuit,
  9. dum cura sanctorum pia
  10. deflens adornat aggerem
  11. tumuloque corpus creditum
  12. vitae reservat posterae!
  13. sed mox subactis hostibus
  14. iam pace iustis reddita
  15. altar quietem debitam
  16. praestat beatis ossibus;
  17. subiecta nam sacrario
  18. imamque ad aram condita
  19. p.200
  20. caelestis auram muneris
  21. perfusa subter hauriunt.