Liber Peristephanon

Prudentius b. 348

Prudentius, b. 348, creator; Thomson, H. J, editor; Thomson, H. J, editor, translator

  1. in morte victor aspera,
  2. tum deinde post mortem pari
  3. victor triumpho proteris
  4. solo latronem corpore.
  5. adesto nunc et percipe
  6. voces prccantum supplices,
  7. nostri reatus efficax
  8. orator ad thronum Patris.
  9. per te, per illum carcerem,
  10. honoris augmentum tui,
  11. per vincla, flammas, ungulas,
  12. per carceralem stipitem,
  13. p.202
  14. per fragmen illud testeum,
  15. quo parta crevit gloria,
  16. et quem trementes posteri
  17. exosculamur lectulum,
  18. miserere nostrarum precum,
  19. placatus ut Christus suis
  20. inclinet aurem prosperam
  21. noxas nec omnes inputet.